Urbs beata Ierusalem, a 4

Urbs beata Ierusalem, a 4

In Dedicatione Ecclesiae [1581a]
Cramer: 
PH083

Text

VRbs beata Hierusalem,

Dicta pacis visio:

Quae construitur in caelis,

Uiuis ex lapidibus,

Et angelis coronata,

Ut sponsata comite.

NOua veniens e caelo,

Nuptiali thalamo,

Praeparata vt sponsata,

Copuletur domino:

Plateae et murieius,

Ex auro purissimo.

POrtae nitent margaritis,

Adytis patentibus:

Et virtute meritorum,

Illuc introducitur,

Omnis qui ob Christi nomen,

Hic in mundo premitur.

TUnsionibus pressuris,

Expoliti lapides,

Suis coaptantur,

Per manus artificis:

disponuntur permansuri,

Sacris aedificis.

[1581a]

Musical editions

Sources